CAPUT LXXVII

JUL. Impleveras enim hoc sermone aliquid, contra quod si fuisses locutus ulterius, nimium impudens; sin autem omnia concinenter, vel tarde posses apparere correctior. Nunc vero me dicis fallere, qui quod objeci, per te probo; et tu statim, in eo quod te putas consequenter instruxisse, mentiris. Ais quippe, Non liberum negamus arbitrium; et subjungis testimonium Evangelii, sed,

“Si vos Filius liberaverit,”

ait Veritas,

“tunc vere liberi eritis”

(Joan. VIII, 36). Cum hoc in illo loco a Domino nostro Jesu constet in liberum arbitrium non fuisse prolatum, cujus expositionem sententiae paululum differentes, definitionibus et divisionibus, quid nostrum alteruter sentiat, explicemus. Debet quippe, secundum omnium doctorum disciplinam, inchoatio disputationis a definitione sumi.

AUG. Apostoli ergo, qui disputationum suarum inchoationes non a definitione sumpserunt, non erant docti? Et tamen erant doctores gentium, et contemptores doctorum talium, de quibus te delectat inflari. Quod autem ait Dominus, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis, conaberis quidem in tuam detorquere sententiam: sed quam te non sequatur, cum conari coeperis, apparebit.