|
JUL. Omnis quippe, ut ait ille, quae ratione
suscipitur de aliqua re disputatio, debet a definitione proficisci, ut
intelligatur quid sit id de quo disputatur (Cicero, de Officiis,
lib. 1). Ita ergo et nos, sicut supra de justitiae et peccati
definitione disseruimus, nunc quoque videamus quae libertati arbitrii
definitio competat ut planum sit, quis ei, nostrum consentiat, quis
repugnet. Libertas arbitrii, qua a Deo emancipatus homo est, in
admittendi peccati et abstinendi a peccato possibilitate consistit.
AUG. Emancipatum hominem dicis a Deo: nec attendis hoc cum
emancipato agi, ut in familia patris non sit.
|
|