CAPUT LXXIX

JUL. Factum est enim animal rationale, mortale, capax virtutis et vitii, quod posset ex concessa sibi possibilitate vel servare Dei mandata, vel transgredi, vel magisterio naturali conservare jus humanae societatis, liberumque haberet alterutram velle partem, in quo peccati et justitiae summa est. Nam cum aliquid secundum virtutem indigentibus, aut de misericordiae fontibus, aut de justitiae immulget uberibus; hoc operatur foris jam ipsa justitia, quam intus voluntas sancta concepit et peperit.

AUG. Utrum de suo justitiam conceperit, hoc vobiscum agitur, qui ignorantes Dei justitiam, vestram vultis constituere (Rom. X, 3): cum voluntas sancta utique justitiam sancta cogitatione concipiat, de qua scriptum est, Cogitatio sancta servabit te (Prov. II, 11, sec. LXX); dicit autem Apostolus, Non quia idonei sumus cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Hoc si intelligatis, non aliud intelligetis esse arbitrium laudabiliter liberum, nisi quod fuerit Dei gratia liberatum.