|
JUL. Sic et cum e diverso statuens prave agere in
aliorum injuriam, vel iniquus quis fuerit, vel crudelis; operatio qua
nocet aliis, a nequitia foras proficiscitur, quam intus mala voluntas
seminavit et genuit: cum vero deest facultas, per quam in proximos vis
secretae voluntatis erumpat, in ipsa tamen sola voluntate, quae
aliquid vel boni vel mali, non impetu brevi, sed cogitatione
appetituque patraverit, vel benignitatis est ratio impleta, vel
malignitatis.
AUG. Sicut intelligis voluntatem etiam sola cogitatione rationem
vel benignitatis vel malignitatis implere, si eo modo intelligas, quod
de bona et sancta cogitatione loquens Apostolus ait, non esse nos
idoneos cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientiam
nostram ex Deo esse; poteris corrigi, et humilis suscipere gratiam,
cui te superbia fecit inimicum, dum vis in eis esse, qui confidunt in
virtute sua (Psal. XLVIII, 7); non in eis qui dicunt,
Diligam te, Domine, virtus mea (Psal. XVII, 2).
|
|