CAPUT LXXXI |
JUL. Et boni igitur possibilitas, et mali, bona est: quoniam posse bonum facere, aula virtutis est ; posse malum facere, testimonium libertatis est.AUG. Non est ergo liber Deus, de quo dictum est, Negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13): et de quo etiam ipse dixisti, Deus esse nisi justus non potest; et alio loco, Non potest autem Deus, inquis, nisi justus et pius esse (Supra, capp. 28, 67). |