CAPUT LXXXII

JUL. Per hoc igitur suppetit homini habere proprium bonum, per quod ei subest posse facere malum. Tota ergo divini plenitudo judicii tam junctum habet negotium cum hac libertate hominum, ut harum qui unam agnoverit, ambas noverit. Unde fit ut harum unam qui violaverit, ambas violet. Sic igitur et libertas humani custodiatur arbitrii, quemadmodum divina aequitas custoditur. Hic intellectus liberi arbitrii est, qui et fatorum opinionem, et Chaldaeorum supputationem, et Manichaeorum phantasias, veritati ecclesiasticae subjugavit. Hic intellectus est, qui cum illis, quos enumeravimus, vos etiam a Christo monstrat alienos. Libertas igitur arbitrii, possibilitas est vel admittendi vel vitandi peccati, expers cogentis necessitatis, quae in suo utpote jure habet, utrum surgentium partem sequatur, id est, vel ardua asperaque virtutum, vel demersa et palustria voluptatum.

AUG. Homo quamdiu stetit in bona voluntate liberi arbitrii, non opus habebat ea gratia, qua levaretur, cum surgere ipse non posset: nunc vero in ruina sua, liber est justitiae, servusque peccati; nec potest servus esse justitiae, et liber a dominante peccato, nisi eum Filius liberaverit.