CAPUT LXXXIII

JUL. Quod ut breviter absolvatur, possibilitas est ad hoc solum excubans, ne homo vel in peccatum a quoquam impellatur, vel a peccato abstrahatur, voluntate captiva: quam non posse capi, si dedi ipsa noluerit, testatur fortitudo, cujus lacerti in contemptu dolorum et per Gentiles et per Christianos assidue claruerunt.

AUG. Hoc est utique, quod agit haeresis vestra: ad hoc enim additis et Gentiles, ne piae fortitudinis opus Dei gratia Christiani facere potuisse, aut fecisse credantur; quae Christianis est propria, non Christianis Gentilibusque communis. Audite ergo, et intelligite: Fortitudinem Gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum Dei charitas facit; quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium, quod est a nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5).