|
JUL. Si ergo est, ut ratio prodidit, arbitrii
libertas propulsatrix necessitatum, ut nemo sit vel bonus vel malus,
cui non sit liberum esse contrarium; quemadmodum tu aut confessus es
liberum arbitrium, usurus tali testimonio quod captivis convenit, aut
tale testimonium subdidisti, postquam liberum fueras confessus
arbitrium? Ais enim:
|
“Non negamus arbitrium liberum; sed, Si vos
Filius liberaverit, ait Veritas, tunc vere liberi eritis.”
|
|
Manifestum est Christum in illo loco ad captivam conscientiam verba
fecisse; quam liberam non esse prodebat; sed obnoxiam ei ultioni,
quae condemnat peccata, libera voluntate commissa. Quam sententiam tu
male intelligens, id est, non intelligens, aut forte in te
intelligens, et huc natura sua repugnante trahens, in eo posuisti
loco, ubi a tuis sermonibus tota sui proprietate discordat. Ut enim
ipsa verba jungamus: Quod liberatur, captivum est: quod captivum
est, liberum non est: quod liberum est, captivum non est.
AUG. Alia est remissio peccatorum, in eis quae male facta sunt;
alia charitas, quae facit liberum ad ea quae bona facienda sunt.
Utroque modo liberat Christus; quia et iniquitatem ignoscendo
aufert, et inspirando tribuit charitatem.
|
|