|
JUL. Tu utrumvis hic simpliciter confitere, et
cavillari desine: aut dic nobiscum liberum esse arbitrium: et remove
testimonium, quod suo tempore congrue prolatum est; aut, sicut in his
libris, quos nunc per Alypium ad Bonifacium misisti, dic captivum
esse arbitrium, quod nos liberum dicimus, et desine te negare
Manichaeum.
AUG. Manichaeus immutabilem substantiam mali naturae Dei sui
miscet insanus, et eamdem naturam Dei potius corruptibilem facit, et
sub aliena natura vult esse captivam: fides autem catholica, bonam,
sed tamen mutabilem, creaturam in deterius voluntate mutatam; ac per
hoc, depravata sua vitiataque natura, non sub aliena substantia, sed
sub peccato suo ream dicit serviliter detineri. Ac per hoc, et de
ipso liberatore multum ab eo nostra diversa sententia est. Manichaeus
enim dicit opus esse liberatore, ut a nobis naturam separet alienam:
nos autem, ut sanet et vivificet nostram. Tu ergo adjutorem
Manichaei te non esse ostende, si potes, qui miserias hominum, cum
quibus eos nasci, quoniam sine dubio sentit, sine dubio consentit
genus humanum, nolens tribuere peccato vitiatae naturae nostrae, facis
ut eas ille permixtae nobis naturae tribuat alienae.
|
|