|
JUL. Caeterum duo ista quae jungis, liberum et non
liberum, id est liberum et captivum, illi quidem rei de qua agitur,
convenire non possunt: tibi vero stultitiam singularem, impudentiam
novam, impietatem veterem inesse testantur.
AUG. Liberos dicimus ad facienda opera pietatis eos, quibus dicit
Apostolus, Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo,
habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam
(Rom. VI, 22). Hunc in sanctificatione fructum, qui fructus
procul dubio charitas est, atque opera ejus, nullo modo habere
possumus a nobis; sed habemus per Spiritum sanctum, qui datus est
nobis. De ipso quippe fructu loquebatur magister Deus, quando
palmitibus in se manentibus dicebat, Sine me nihil potestis facere
(Joan. XV, 5). Sed stultitiam singularem nobis inesse
conviciaris, quia Deus nobis virtus est, nec in nostra virtute
confidimus: et impudentiam novam, quia concupiscentiam carnis, qua
caro concupiscit adversus spiritum, non tua fronte laudamus: et
impietatem veterem, quoniam dogmata antiqua catholica, quae docuerunt
qui Ecclesiam Christi ante nos in ejus gratia vera pietate rexerunt,
contra perversitatem vestram novitiam quantulocumque labore defendimus.
In te igitur agnosce stultitiam, in te impudentiam, in te
impietatem, non veterem sane, sed novam.
|
|