CAPUT LXXXVII

JUL. Sed jam tempus est, ut de Evangelii sententia disseratur. Dicebat, inquit evangelista Joannes, Jesus ad Judaeos eos qui crediderunt ei: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Id est, Dominus noster Jesus loquebatur ad credentes sibi, ut de nulla saeculi nobilitate gaudentes, nec de Abrahae sibi semine gloriam vindicantes, niterentur et studerent virtutibus, et nullis post agnitionem Christi servire peccatis, ut veram libertatem conscientia gaudente retinerent, et spe certorum, id est aeternorum, vindicarentur a cupiditate aliorum omnium, quae propter fragilitatem sui, vana frequenter et falsa dicuntur. Tunc responderunt ei Judaei, non intelligentes de qua Jesus libertate dixisset: Semen Ahrahae sumus, et nemini servivimus unquam: quomodo tu dicis, Liberi eritis? Multis enim modis libertas appellari solet: ut in hoc loco sanctitas; ut resurrectio in Apostolo, ubi dicit creaturam liberari a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII, 21); ut libertas quae notior est, ad distinctionem dicitur servitutis. Eo autem nomine et libertas nuncupatur arbitrii. Dividantur ergo causae, ne res multum distantes confundantur nominis communione. Hic ergo non arbitrii libertatem Dominus dicit esse liberandam: sed illa integra permanente, convenit Judaeos, ut accipientes indulgentiam liberentur a reatibus, et eam quae apud Deum maxima est, libertatem occupent, ut incipiant nihil debere criminibus. Denique sequitur Evangelista: Respondit eis Jesus, Amen, amen dico vobis, quoniam omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum. Si ergo Filius vos liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 31-36).

AUG. Attende quod dictum est, Omnis qui facit peccatum. Non enim ait, Qui fecit; sed, qui facit. Et non vis eum ab hoc malo liberare homines: non vis eum hoc loco talem promittere libertatem, qua peccatum non faciamus; sed ideo tantummodo liberare, quia fecimus.