CAPUT LXXXVIII

JUL. Aperuit, de qua hic servitute loqueretur. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Hoc autem ipsum quam vehemens est contra errorem vestrum, quia dicit, servum non esse peccati, nisi eum qui fecerit ipse peccatum; nec posse cuiquam adhaerere peccatum, quod non is de quo agitur, per se, aut actione, aut vel sola commiserit voluntate? Quam etiam ostendit universitatem humani generis non posse jam a diabolo possideri, cum distinctionem facit inter servum et filium, id est, justum et injustum? Hic enim, ut se Christus, ita etiam unumquemque sanctorum a servorum conditione separabat: sicut fuerunt et ante Vetus, et in Vetere Testamento, quos in domo Patris sui manere, et in mensa ejus denuntiat jucundari (Luc. XIII, 28, 29). Totum hoc autem exhortationis genus inepte prolatum esset, si non liberi arbitrii homines conveniret.

AUG. Convenit plane ideo facientes peccatum, quia servi sunt peccati, ut accepta libertate quam promittit, desinant facere peccatum. Regnabat namque peccatum in eorum mortali corpore, ita ut obedirent concupiscentiis ejus, et exhiberent membra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12 et 13). Contra hoc ergo malum, quo peccatum faciebant, libertate indigebant, quam promittebat: Omnis enim, inquit, non qui fecit, sed qui facit peccatum, servus est peccati. Quid verba lucida caliginosis disputationibus obscurare conaris? Erumpunt omnino, et te licet obsistente, fulgore suo vincunt tenebras tuas. Omnis, ait, qui facit peccatum, servus est peccati. Audis, qui facit: et tu non exponere, sed supponere vis, Qui fecit. Audiant ergo, quibus ipse aperit sensum, ut intelligant Scripturas: audiant, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Et quaerant accipere libertatem, ut non faciant peccatum, clamantes ad eum, cui dicitur, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133). Cur autem illudis sensibus tardis, et ita insinuas verba Domini, quasi dixerit servum non esse peccati, nisi eum qui fecerit ipse peccatum? Fraude agis, non hoc dixit: non enim ait, Nemo est servus peccati, nisi qui facit peccatum; sed ait, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Sunt enim servi peccati originalis, qui peccatum ipsi nondum faciunt ; et ab hoc vinculo servitutis regeneratione solvuntur. Non igitur omnis qui servus est peccati, facit peccatum; sed omnis qui facit peccatum, servus est peccati: sicut non omne animal equus est; sed tamen omnis equus animal est. Ubi est dialectica tua, qua te inflare consuesti? Tam doctum et acutum quare te ista fugiunt? aut quare insidiaris indoctis et tardis, si te ista non fugiunt? Quis autem nostrum dicit, universitatem hominum a diabolo possideri; cum sanctorum tanta sint millia, quae non possidentur a diabolo? Sed dicimus, eos solos a diabolo non possideri, quos Christi liberat gratia; cujus gratiae vos estis inimici. Si enim hanc gratiam non oppugnaretis, sed intelligeretis; procul dubio etiam ante Vetus Testamentum, et tempore Veteris Testamenti, omnes sanctos, a servorum conditione separatos, eadem liberatos Christi gratia videretis.