CAPUT VIII |
JUL. Dedit enim ingenii sui denuo fideique monumenta, quae intelligantur aegerrime, exponantur difficillime, vix sine horrore audiantur; convincantur autem facillime, confodiantur acerrime, et propter honestatis reverentiam oblivioni exterminata mandentur.AUG. Non quomodo vis judicant qui legunt. |