|
JUL. Denique ut intelligas, non eum naturae eorum
exprobrare, sed vitae; sequitur, Scio quia filii Abrahae estis.
Ecce de qua illi se liberos dixerant originis dignitate: nunc cui
servituti obnoxii sint demonstrat, dicens, Quaeritis me
interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Ego quod audivi apud
Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum,
facitis.
AUG. Quid est, Sermo meus non capit in vobis; si natura etiam
talis, qualis nunc indiget liberante, jam capax est sermonis ejus,
etiamsi sensum non aperiat gratia ejus, sicut aperuit Apostolis ut
intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 45); sicut illi
purpurariae Thyatirenorum, ut intenderet in ea quae a Paulo
dicebantur (Act. XVI, 14)?
|
|