|
JUL. Vide quam diversa sit naturae ratio et voluntatis.
Non negavit Jesus, carnem eorum pertinere ad semen Abrahae: sed
inculcat eis, quod ad diabolum patrem voluntatis iniquitate
migraverint; qui ideo genitor eorum dicitur, quod criminum arguitur
eruditor. Responderunt, inquit, et dixerunt ei Judaei: Pater
noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae essetis,
opera Abrahae faceretis: nunc autem quaeritis me interficere, hominem
qui veritatem locutus sum vobis, quam audivi a Deo; hoc Abraham non
fecit: vos autem facitis opera patris vestri (Joan. VIII,
37-41). Aspicisne quas faciat verborum divisiones Sapientia?
Negat eos Abrahae filios esse, quos supra dixerat esse filios
Abrahae: sed quoniam diversus est de natura ac voluntate tractatus,
ostendit alterum esse prosatorem carnis innocuae, alterum seductorem
miserae voluntatis.
AUG. Verum dicis incautus. In paradiso enim diabolus seductor
beatae voluntatis fuit, quam seducendo miseram fecit: nunc autem,
sicut fateris, seductor est miserae voluntatis. Ab hac ergo miseria
(ne per illam nunc facilius, quam tunc ad illam seducta est, adhuc
seducatur a diabolo) non eam liberat, nisi ille ad quem quotidie tota
clamat Ecclesia, Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a
malo (Matth. VI, 13).
|
|