|
JUL. Hic ergo ubi dixit Dominus, Si vos Filius
liberaverit, vere liberi eritis; promisit indulgentiam reis, qui
peccantes non arbitrii libertatem, sed conscientiam justitiae
perdiderunt. Liberum autem arbitrium et post peccata tam plenum est,
quam fuit ante peccata: siquidem ipsius opera fiat ut abdicent plerique
occulta dedecoris (II Cor. IV, 2), et flagitiorum abjectis
sordibus, virtutum comantur insignibus.
AUG. Te audi saltem, ubi dicis (Supra, cap. 69) propter
consuetudinem peccatorum scriptum esse, Non quod volo, ago; sed quod
odi, hoc facio. Quomodo ergo post peccata liberum est, quorum etsi
non propagine, quia non vultis, certe tamen consuetudine, quam solam
huic necessitati victi contortique conceditis, sic perdidit
libertatem, ut gemitus ejus feriat aures vestras, frontemque
collidat; cum auditis, Non quod volo, ago; et, Non quod volo,
facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15,
19)?
|
|