CAPUT XCII

JUL. Desine itaque impiare te (si tamen ullum tibi fas aut nefas restat), Christi verba sic exponendo, ut ille arbitrium negasse liberum videatur, sine cujus integritate aequitas ei proprii non potest constare judicii.

AUG. Imo, ideo grave jugum est super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum (Eccli. XL, 1), quia ei constat aequitas judicii: quod omnino iniquum esset, si non traherent originale peccatum, per quod homo vanitati similis factus est (Psal. CXLIII, 4).