CAPUT XCIII

JUL. Audi sane ubi vim humanae libertatis ostendit: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis (Joan. V, 43), Et item: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum; aut facite arborem malam, et fructum ejus malum (Matth. XII, 33). Et item: Si mihi non vultis credere, operibus credite (Joan. X, 38). Atque omnibus vehementius, quod dicit intentionem suam humana voluntate impeditam fuisse: Jerusalem, inquit, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti? Post quod non sequitur, Sed te nolente collegi: verum, Relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37, 38); ut illos ostendat pro malo quidem opere jure puniri, sed ab intentione propria non debuisse ulla necessitate revocari. Sic enim et per prophetam locutus erat: Si volueritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis; si nolueritis, et non audieritis, gladius vos comedet (Isai. I, 19 et 20). Quomodo ergo tu arbitrium liberum non negas, quod non quidem sermone tuo, sed Evangelii testimonio, sensu autem tuo, non liberum pronuntiasti?

AUG. Ignoscendum est, quia in re multum abdita ut homo falleris. Absit ut impediatur ab homine omnipotentis et cuncta praescientis intentio. Parum de re tanta cogitant, vel ei excogitandae non sufficiunt, qui putant Deum omnipotentem aliquid velle, et homine infirmo impediente, non posse. Sicut certum est Jerusalem filios suos ab illo colligi noluisse, ita certum est eum etiam ipsa nolente quoscumque eorum voluit collegisse. Deus enim, sicut homo ejus dixit Ambrosius, quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit (Lib. 2 in Luc. IX, 58). Convenit autem Scriptura plerumque hominis voluntatem, ut quod non habet, vel non potest, admonitus sentiat; et ab eo a quo sunt bona omnia, indigens poscat. Si enim exauditus fuerit in eo quod dicere jussi sumus, Ne nos inferas in tentationem; procul dubio nulla decipietur inscitia, nulla cupiditate vincetur. Propterea ergo per prophetam dictum est, Si nolueritis, et non audieritis me, gladius vos comedet; et caetera hujusmodi: ut cum invenissent in se ipsis victrices cupiditates, ad propellendum malum scirent a quo deberent poscere auxilium. Ideo autem dictum est, Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta; quia plures ibi erant, quos obduratione et desertione judicaverat dignos, occulto judicio, justo tamen. Nam si, ut dicis,

“ab intentione propria”

utique mala,

“non debet homo ulla necessitate revocari:”

cur apostolus Paulus adhuc Saulus, caedem spirans et sanguinem sitiens, violenta corporis caecitate, et terribili desuper voce, a sua pessima intentione revocatur; et ex persecutore prostrato, illius Evangelii, quod oppugnabat, laboriosior caeteris futurus praedicator erigitur (Act. IX)? Agnosce gratiam: alium sic, alium autem sic Deus, quem dignatur, vocat: et Spiritus ubi vult spirat (Joan. III, 8).