CAPUT XCIV

JUL. Nam in illo opere, quod te supra dixi nuper Romam misisse, audacius quid sentires aperuisti. In primo enim libro, cum tibi similiter proposuisses quod nos objicimus, arbitrium vos liberum denegare, ita disseris constantissimus et subtilissimus disputator.

“Quis autem nostrum dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de genere humano? Libertas quidem periit per peccatum, sed illa quae in paradiso fuit, habendi plenam cum immortalitate justitiam; propter quod natura humana divina indiget gratia, dicente Domino in Evangelio suo, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis”

(Joan. VIII, 36):

“utique liberi ad bene justeque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non periit, ut per ipsum peccent, maxime omnes qui cum delectatione peccant et amore peccati, et eis placet quod eos libet. Unde Apostolus, Cum essetis, inquit, servi peccati, liberi fuistis justitiae. Ecce ostenduntur etiam peccato minime potuisse, nisi alia libertate, servire. Liberi ergo a justitia non sunt, nisi arbitrio libertatis : liberi autem a peccato non fiunt, nisi gratia Salvatoris. Propter quod admirabilis Doctor etiam verba ipsa discrevit: Cum enim servi essetis, inquit, peccati, liberi fuistis justitiae. Quem ergo tunc fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Dei, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam”

(Rom. VI, 20, 22).

“Liberos dixit justitiae, non liberatos: a peccato autem non liberos, ne sibi hoc tribuerent, sed vigilantissime maluit dicere liberatos; referens hoc ad illam Domini sententiam, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Cum itaque non vivant bene filii hominum, nisi effecti filii Dei, quid est quod iste libero arbitrio vult bene vivendi tribuere potestatem; cum enim haec potestas non detur nisi gratia Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 25), dicente Evangelio, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri”

(Joan. I, 12). Et item post modicum:

“Datur ergo,”

inquis,

“potestas ut filii Dei fiant, qui credunt eum. Quae potestas, nisi detur a Deo, nulla esse potest ex libero arbitrio: quia nec liberum in bono erit, quod liberator non liberaverit; sed in malo liberum habet arbitrium, cui delectationem malitiae vel occultus vel manifestus deceptor insevit, vel sibi ipse persuasit. Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere, et iste audet insuper scribere, omnes in peccatum, velut inviti, carnis suae necessitate coguntur: sed si jam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua voluntate retinentur, et a peccato in peccatum sua voluntate praecipitantur. Sed haec voluntas, quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. Nec potest homo boni aliquid velle, nisi adjuvetur ab eo qui malum non potest velle”

(Contra Duas Epistolas Pelagianorum, lib. I, nn. 5-7). In his omnibus verbis tuis, quae posui, ita video gratiae nomen cum liberi arbitrii negatione consertum, ut non tam mala sensus tui appellationum bonis vindicari queant, quam dignitas nominum dogmatum tuorum adhaesione vilescat. Non ergo te his sermonibus honestasti, sed ornamenta ipsa turpasti. Nos tamen ea quae a te juncta sunt separamus, ut gratiae divinitas ab scaevis colligationibus enodata, nec responsione quatiatur; et gravitate Catholicorum, non Manichaeorum adulatione laudetur. Gratiam ergo Christi multiplicem confitemur. Primum munus ejus est, quod facti ex nihilo sumus. Secundum, quod ut viventibus sensu, ita sentientibus ratione praestamus; quae impressa est animo, ut Conditoris imago doceretur : ad cujus aeque respicit dignitatem arbitrii concessa libertas. Ipsi etiam gratiae, beneficiorum quae nobis praestare non desinit, augmenta reputamus. Ipsa gratia legem in adjutorium misit (Isai. VIII, 20, sec. LXX): ad ejus spectabat officium, ut rationis lumen, quod pravitatis exempla hebetabant et consuetudo vitiorum, multimodis eruditionibus excitaret, atque invitatu suo foveret. Ad istius ergo gratiae, id est, divinae benevolentiae, quae rebus causam dedit, plenitudinem spectavit, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Joan. I, 14). Reposcens enim Deus ab imagine sua amoris vicem, palam fecit quam totum in nos inaestimabili egisset affectu, ut vel sero redamaremus eum, qui commendans charitatem suam nobis (Rom. V, 8), Filio suo non pepercit, sed pro nobis illum tradidit: pollicens quia si voluissemus deinceps voluntati ejus obedire, Unigeniti sui praestaret nos esse cohaeredes (Id. VIII, 32, 17).

AUG. Homo Pelagiane, charitas vult bonum, et charitas ex Deo est; non per legis litteram, sed per spiritum gratiae. In hoc est praedestinatis adjutorium littera, quia jubendo et non juvando, admonet infirmos confugere ad spiritum gratiae. Sic lege legitime utuntur, quibus bona est (I Tim. I, 8), id est, utilis: alioquin per se ipsam littera occidit (II Cor. III, 6); quia jubendo bonum, et non largiendo charitatem, quae sola vult bonum, reos praevaricationis facit.