CAPUT XCV

JUL. Haec ergo gratia, quae in Baptismate non solum peccata condonat, sed cum hoc indulgentiae beneficio, et provehit, et adoptat, et consecrat: haec, inquam, gratia, meritum mutat reorum, non liberum condit arbitrium; quod eo accipimus tempore, quo creamur: utimur autem, quo valentiam inter bonum et malum discretionis adipiscimur. Bonae itaque voluntati innumeras adjutorii divini adesse species non negamus; sed ita ut non per adjutorii genera aut fabricetur quae fuerit arbitrii destructa libertas, aut aliquando ea exclusa, vel boni vel mali cuiquam necessitas credatur incumbere; verum arbitrio libero omne adjutorium cooperatur.

AUG. Si non praevenit, ut operetur eam, sed prius existenti voluntati gratia cooperatur; quomodo verum est, Deus in vobis operatur et velle (Philipp. II, 13)? quomodo, Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec. LXX)? quomodo, Charitas ex Deo est (I Joan. IV, 7), quae sola vult beatificum bonum? Aut si scientia legis et eloquiorum Dei charitatem operatur in nobis, ut non per donum Dei, sed per nostrae voluntatis arbitrium diligamus, quod esse diligendum Deo docente cognoscimus; quomodo res minor ex Deo nobis est, et major ex nobis? quia sine Deo donante scientiam, hoc est docente, nosse non possumus; illo autem charitatem quae supereminet scientiae (Ephes. III, 19), non donante, diligere possumus. Sic non sapiunt, nisi novi haeretici et gratiae Dei nimis inimici.