|
JUL. Hoc ergo arbitrium liberum, propter quod solum nos
manifestari ante tribunal Christi, Magister Gentium scribit, ut
reportet unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive
malum (II Cor. V, 10), sicut Catholici quidem confitentur ;
ita vos non solum cum Manichaeo, sed etiam cum Joviniano, quem
nobis audes impingere, diverso quidem genere, sed impietate simili
denegatis. Quod ut planius fiat, divisionum adhibeatur examen. Nos
dicimus peccato hominis, non naturae statum mutari, sed meriti
qualitatem; id est, et in peccante hanc esse liberi arbitrii naturam,
per quam potest a peccato desinere, quae fuit in eo ut posset a
justitia deviare.
AUG. Scimus vos ideo dicere, peccato hominis naturae statum non
mutari, quia deseruistis fidem catholicam, quae dicit primum hominem
sic factum, ut non haberet moriendi necessitatem; peccato autem ita
hunc statum naturae fuisse mutatum, ut hominem necesse sit mori, usque
adeo ut etiam spiritu jam regeneratis atque vivificatis Apostolus
dicat: Si Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter
peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam: si ergo spiritus
ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; qui
suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora
vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10
et 11). Ideo utique dixit, Vivificabit et mortalia corpora
vestra, quod in carnis resurrectione speramus, quia dixerat, Corpus
mortuum est propter peccatum: et vos non vultis peccato statum mutatum
esse naturae. Verumtamen Pelagio cum in Palaestino judicio fuisset
objectum, quod diceret infantes nuper natos in eo statu esse, in quo
Adam fuit ante peccatum, negavit se dicere, idque damnavit. Quod
si fecisset corde veraci, jam fortasse vestra haeresis interiisset:
postremo ipse saltem fuisset ab illa peste sanatus. Deinde quaero
utrum vitio careat natura peccatrix: quod si absurdissimum est, habet
ergo vitium; si habet vitium, procul dubio vitiata est. Quomodo ergo
mutata non est, quae cum fuisset sana, vitiata est ? Ac per hoc,
etiam excepto peccato illo, de quo Joannes Constantinopolitanus ait,
|
“Adam peccavit illud grande peccatum, et omnes in commune damnavit”
|
|
(Homilia de Lazaro resuscitato): et illo ergo excepto, de quo
damnationem humana natura originaliter trahit, quomodo sobrie dici
potest, statum naturae in homine non fuisse mutatum qui dicit, Lex
spiritualis est, ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato: quod
enim operor, ignoro; non enim quod volo, ago (Rom. VII, 14
et 15); et caetera hujusmodi: etiam si hanc mutationem non in eo
nascendi traxit conditio, sed, ut vultis, contraxit consuetudo
peccandi? Cernitisne, vanum esse quod dicitis, peccato hominis non
naturae statum mutari, sed meriti qualitatem? Nisi forte dicatis,
non naturam peccato mutari, sed hominem. Et quid est hoc, nisi
hominem negare esse naturam? Quando ista diceretis, si cogitaretis
sana mente quod dicitis?
|
|