|
JUL. Manichaeus dicit, voluntatem malam ab ea
inspirari natura, quae bonum velle non potest; voluntatem vero bonam
ab ea infundi natura, quae malum velle non potest: ita utique naturis
singularum rerum imponit necessitatem, ut propriae voluntates non
possint velle contraria. Inter nos et illum certe grande chaos est:
videamus nunc quantum ab eo tu recesseris. Dicis esse liberam
voluntatem, sed ut malum tantummodo faciat, non autem esse in hoc
liberam, ut malum desistat operari, nisi ei fuerit imposita necessitas
volendi bonum, ab ea natura, quae, ut tuis utar sermonibus,
(Lib. 1 contra Duas Epistolas Pelagianorum,
n. 7). Definis ergo, genus hominum per liberum arbitrium nihil
aliud quam peccare, nec aliud posse facere. Per quod absolute
pronuntias, humanam naturam unum semper cupere quod malum est, et
velle non posse contrarium: naturam autem Dei malum non posse velle;
et ideo, nisi necessitatis suae participem fecerit malam hominum
naturam, bonum in ea actionis esse non posse. Post haec itaque utrum
non multum ames Manichaeum, in cordis tui secreto Deus viderit:
quantum tamen ex dogmatum germanitate monstratur, nihil aliud prorsus
egisti, quam ut ordine commutato idem quod ille affirmarat adstrueres.
AUG. Utinam Manichaeum fortiter destrueres, non turpiter
adjuvares. Ille namque nimia perversus insania non dicit naturam mali
cogi bene facere ab alia natura boni, quae malum non potest velle; sed
naturam boni cogi male facere ab ea natura mali, quae bonum non potest
velle: ac per hoc mirabiliter demens naturam mali vult esse
immutabilem, mutabilem vero naturam boni. Proinde, voluntatem malam
ab ea inspirari natura, quae bonum velle non potest, certum est dicere
Manichaeum: voluntatem vero bonam ab ea infundi natura, quae malum
velle non potest, non dicit Manichaeus, sicut tu de illo mitius
suspicaris: quoniam boni naturam nullo modo immutabilem credit, quae
malum velle non possit, cui credit inspirari voluntatem malam ab ea
natura, quae bonum non potest velle; itaque fieri per mali naturam,
ut malum velit boni natura, quam nihil vult esse aliud quam naturam
Dei. Tu ergo hunc adjuvas, negando humanam peccato primi hominis
vitiatam esse naturam, ut naturae mali quam fingit, attribuat quidquid
malorum in manifestissima invenit miseria parvulorum. Deinde cum
displicet tibi, hominem non posse bonum velle, nisi adjuvetur ab eo
qui malum non potest velle, nonne respicis ei te contradicere, qui
dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): et
Scripturae, ubi legitur, Paratur voluntas a Domino (Prov.
VIII, 35, sec. LXX); et ubi legitur, Deus est enim qui
operatur in nobis et velle (Philipp. II, 13); et ubi legitur,
A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal.
XXXVI, 23)? Ubi nihil miror, nisi unde te christianum
dicas, cum his divinis tot et tam claris vocibus contradicas.
|
|