CAPUT XCVIII

JUL. Joviniano autem in una parte conjungeris: nam dicit in secundo operis sui libro, Baptizatum hominem non posse peccare; ante Baptisma autem et peccare et non peccare posse. Tecum ergo putat, a tempore Baptismatis imponi hominibus necessitatem boni: quod aeque falsum est, quam quod tu putas, ante Baptisma inesse hominibus necessitatem faciendi mali. Nam cum dicis tu,

“Non potest homo boni aliquid velle, nisi adjuvetur ab eo qui malum non potest velle:”

participatione utique gratiae et naturae bonae vis hominem possibilitatem consequi faciendi boni; quod dicis tamen a tempore Baptismatis posse contingere. Inter impietatem igitur medius et timorem, ad Joviniani consortium confugisti, sed Manichaei lupanar necdum reliquisti. Verumtamen tanto te innocentior Jovinianus, quanto Joviniano profanior Manichaeus. Ut enim adhuc brevius quod egimus colligatur, Manichaeus dicit: In omnibus hominibus inspiratrix malae voluntatis tenebrarum natura delinquit, et aliud facere non potest. Tu dicis: In cunctis hominibus primi peccati tenebris infecta, et per hoc malae voluntatis auctor natura delinquit, et bonum velle non potest. Jovinianus dicit: Voluntas quidem hominum, sed usque ad Baptisma delinquit; postea autem nisi bonum velle non potest. Catholici, id est nos, dicimus, quod ab initio usque ad finem sine aliquo naturalium coactu, voluntas et ante Baptisma in unoquoque delinquit, quae illo ipso temporquo peccat, potestatem habet recedere a malo, et facere bonum, ut constet ratio libertatis. Vestrum itaque nulli quidem veritas dogmatum constat: tamen cum ab uno principio erroris fueritis egressi, vel minus inhonestum erat, si quae consequuntur admitteres, et quia cum Manichaeo dicis, natura mala, id est, manca libertate delinqui, diceres cum eodem, nullo illam pacto posse mundari: quod quidem alibi affirmas; sed quod necessario consequebatur adjungeres, ideo ei opus non esse Baptismatis sacramentis. Aut si cum Joviniano, a tempore susceptae fidei imprimi asseris bonas cupiditates; diceres cum eodem, bonam et ante Baptisma fuisse naturam, quae licet haberet possibilitatem mali, non tamen habuerit necessitatem, ac per hoc ad indissimulabile bonum consecrata pervenerit. Hoc enim modo, etsi rationi, nequaquam tamen eorum, quos sequeris, dogmatibus contravenires.

AUG. Oblitus es quid dicamus: recordare, quaeso. Nos sumus qui vobis reclamantibus dicimus, etiam justis, quamdiu sunt in hac vita, non deesse, unde in oratione sua de se ipsis veraciter dicant, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Quoniam si dixerint se non habere peccatum, se ipsos decipiunt, et veritas in eis non est (I Joan. I, 8). Quid est ergo quod inaniter loqueris, me Joviniano in ea parte conjungi, qua dicit baptizatum hominem non posse peccare? Absit ut tam simus surdi et muti, ut non audiamus eorum qui baptizati sunt vocem, vel non cum eis dicamus, Dimitte nobis debita nostra. Ex quo autem homo incipit uti voluntatis arbitrio, et peccare et non peccare potest: sed alterum horum non facit, nisi adjutus ab eo qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5): alterum vero propria voluntate, sive a se ipso, sive ab alio deceptore seductus, vel peccato sicut servus addictus. Adjutos autem homines novimus Dei spiritu, ut ea vellent quae Dei sunt, ante Baptismum, sicut Cornelium (Act. X): quosdam vero nec post Baptismum, sicut Simonem Magum (Id. VIII). Judicia enim Dei sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7): et gratia ejus non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6). Desine igitur conviciari nobis de Manichaeo et Joviniano: quibus enim convicieris in nobis, quos subsecuti negare non possumus originale peccatum, videres si oculos haberes, et taceres si frontem haberes. Sic autem calumniosus es, ut alibi affirmasse me dicas, a peccatis hominem non posse mundari: cum ita dicam posse, ut eo quoque perducatur, ubi beatissimus peccare non possit.