|
JUL. Constabit autem consequentissime, mortem
perpetuam, id est poenam sempiternam, ad nos non fuisse transmissam,
ac per hoc peccatum traducis esse non posse. Ut enim breviter, quid
tenendum constet, appareat: ab Apostolo dona Christi peccato primi
hominis praeferuntur; tu per hoc peccatum tuum, id est traducis, unam
dicis an duas, transisse mortes? Si unam, et corporalem, ut hic
confessus es; constat gratiam Christi antecellere peccato primi
hominis: et jam nascitur nemo peccator; quia, si, ut supra dixisti,
regnum peccati est, ut in secundam homo mortem, id est, in poenam
perpetuam praecipitetur, et per Adam mortem corporis solum advectam
dicis; nec peccatum per Adam ad posteros, nec mors aeterna
transmittitur.
AUG. Jam responsum est: nihil dicis. Regnum enim peccati etiam
in aeternam praecipitat mortem, nisi per Christi gratiam remittatur:
verumtamen ista quoque mors temporalis nulla esset, nisi Adam non
moriendi possibilitatem peccati merito perdidisset: hanc enim peccatori
denuntiavit Deus dicens, Terra es, et in terram ibis (Gen.
III, 19). Hanc sine merito peccati suscipere dignatus est
Christus, ut per illam quidem moriendo iret in terram, sed resurgendo
terram levaret in coelum: ac sic aeterna morte destructa, temporalem
fidelibus ideo non auferret, ut adversus eam resurrectionis fides in
hujus vitae agone certaret.
|
|