|
JUL. Sin autem dixeris, per peccatum Adae naturalem factam
esse iniquitatem, duasque accidisse mortes, unam aeternam, alteram
temporalem; per Christi autem gratiam unam interim auferri a persona,
non a natura, id est, perpetuam, temporalem vero remanere:
Apostolus convincitur falsitatis, qui dixit multo magis profuisse
gratiam, quam nocuisse peccatum: Apostolus autem argui non potest;
tu igitur jure reprobaris.
AUG. Ego dixi, una resurrectione beatorum ambas mortes tolli; et
istam, ne sit anima sine corpore suo; et illam, ne aggravetur, vel
affligatur anima etiam corpore suo. Sic autem ista fidelibus ad tempus
relinquitur, ut habeat per illam fides adjumentum; quemadmodum postea
reis tollitur, ut quod de suo corpore non recedunt, miseriae sit
incrementum. Ac per hoc eis qui regenerantur in Christo, et de isto
saeculo maligno electi exeunt, manifestum est plus prodesse gratiam,
quam nocuisse peccatum, quod per unum hominem in mundum intravit, et
cum morte per omnes homines pertransiit. Apostolus itaque redargui non
potest, quia verum dixit: sed tu non intelligis, aut contra id quod
intelligis, asserere quod falsum est, haeretica contentione conaris.
|
|