|
JUL. Apostolus dixit, magis gratiam Christi, quam Adae
abundasse culpam: non igitur natura ab eo, non generatio, non
fecunditas, sed voluntas, electio mali, morum pravitas accusatur.
AUG. Si nihil nocuit generatio, nihil praestat regeneratio: si
non est natura vitiata, non habent Christum parvuli salvatorem: si
malum et bonum meritum singulorum in eorum propria est voluntate, quo
merito Christus regnum Dei parvulis confert, qui in neutram partem
sua voluntate usi sunt? Postremo, quoniam duos posuit Apostolus,
unum ad peccatum, non diabolum, sed Adam; et unum ad justitiam, non
Abel, sed Christum; ut non exemplis imitatio, sed generationi
regeneratio referretur; si non trajicit peccatum in homines generatos
Adam, non donat Christus parvulis regeneratis justitiam; quia nec
generati, nec regenerati parvuli usi sunt propria libertate. Ite nunc
si vultis, et clamate si audetis, justitiam parvulis non donari; nec
eos habituros esse justitiam, quando habitabunt in illo regno, ubi
erunt, sicut scriptum est, coeli novi, et terra nova, in quibus
justitia inhabitat (II Petr. III, 13): aut ex vestro, quo
inebriati estis, meracissimo dogmate, delirate, in illo regno
justitiam parvulos habituros quidem, sed propriae voluntatis meritis,
non divinae gratiae largitate. Quod si dicere non audetis (hic enim
merita comparari, ibi autem praemia reddi fatemini), cur fateri
dubitatis sive non vultis, sic eos ex Adam potuisse habere peccatum
sine meritis propriae voluntatis malae, quemadmodum a Christo
recepturi sunt justitiam sine suis meritis praecedentibus voluntatis
bonae?
|
|