CAPUT CII

JUL. Ac per hoc, si quem in rebus adhuc humanis locum veritas habet, et non strepitu iniquitatis totus omnino mundus obsurduit, ratione, disputatione, et Apostoli fide, atque ipsa ejus sententia teste, perdoctum esse fatebitur, inter Traducianos et Catholicos tantum esse discrimen, quantum inter Paulum et Manichaeum, quantum inter sapientiam et stultitiam, quantum inter rationem et insaniam, quantum inter constantiam dictorum, et eam fluctuationem quam nova foeditate perpeteris, ut in iisdem pene versibus quod dixeris neges, quod negaveris asseveres.

AUG. Jam responsum est: rogo te, si aliquid dicere non potes, tace si potes; sed quod pejus est, nec hoc potes.