CAPUT CIII

JUL.

“Et non, inquit, sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam judicium ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis in justificationem”

(Rom. V, 16). Quibus Apostoli verbis admoves expositionem tuam ita se habentem:

“Ex uno ergo, quid,”

inquis,

“nisi delicto? Quia sequitur, Gratia autem ex multis delictis. Dicant isti, quomodo ex uno delicto in condemnationem, nisi quia sufficit ad condemnationem etiam unum originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit. Gratia vero ideo ex multis delictis in justificationem, quia non solum unum illud solvit, quod originaliter trahitur; sed etiam caetera, quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condamnationem, ita et per unius justitiam in omnes homines ad justificationem vitae”

(Rom. V, 18 et 19). Post quae Apostoli verba, quasi aliquid confeceris, insultando de nobis loqueris:

“Adhuc permaneant in vanitate mentis suae, et dicant unum hominem non propaginem trajecisse, sed exemplum praebuisse peccati. Quomodo ergo per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, et non potius per multa sua cujusque delicta: nisi quia etiamsi illud unum sit tantum, idoneum est perducere ad condemnationem, etiam nullis additis caeteris; sicut perducit parvulos morientes, qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur? Quid ergo a nobis quaerit iste, quod non vult ab Apostolo audire, per quid peccatum inveniatur in parvulo; utrum per voluntatem, an per nuptias, an per parentes? Ecce, audiat per quid, audiat et taceat, per quid peccatum inveniatur in parvulo: Apostolus, Per unius delictum, inquit, in omnes homines ad condemnationem”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46). Nihil te quidem magis timere quam interrogationem perscrutatricem animi tui et dogmatis novimus: inde est quippe, quod omnibus opibus negationem examinis a mundi potestatibus comparatis; intelligitis enim agendum vobis vi esse, cum deserimini rationis auxilio.

AUG. Vis non timere potestatem? Bonum fac (Rom. XIII, 3). Non est autem bonum, contra apostolicum sensum exserere et asserere haereticum sensum. Quid adhuc quaeris examen, quod jam factum est apud apostolicam Sedem; quod denique jam factum est in episcopali judicio Palaestino, ubi Pelagius, vestri auctor erroris, procul dubio damnatus esset, nisi ista, quae tu defendis, dogmata vestra damnasset? Damnata ergo haeresis ab episcopis non adhuc examinanda, sed coercenda est a potestatibus christianis.