CAPUT CIV

JUL. Sed non tua opinio apud prudentes tantum valebit, ut cum tu sis caput horum et causa malorum, de conflictu medio Apostoli te objectione subducas; et putes illum pro te esse feriendum: quo potissimum contra vos praeceptore armamur ac principe. Ut ergo quid tibi dicendum sit, consequenter agnoscas: si mihi et tibi super hoc esset nulla dissensio, quod Apostolus naturali peccato Manichaeorum dogma firmaret, tunc tuum caput petenti, illum constanter opponeres: nunc vero cum inviolabilis apud me Magistri Gentium dignitas perseveret, ejusque verba tua laedi expositione non patiar, quae, secundum regulam prolatam rationis, stulto, impuro, et impio assero dogmati repugnare, nihilque eum pro peccato naturali dixisse convinco; qua tu impudentia ingeris, ut vel pro te mihi ille respondeat, qui non interrogatur, quoniam nec de ejus sapientia dubitatur; vel me vociferaris nolle audire ab Apostolo, quod in te ab Apostolo nobis tradita intelligentiae sanitate detestor?

AUG. Numquid non post Apostoli verba a me interposita nihil aliud quam tacere debuisti? Et tamen contra illa nihil dicens, nec secundum illa aliquid dicens, mihi non taces, et jactas inter caetera, quod ego sim caput horum et causa malorum: quasi ego prior vel crediderim, vel esse disputaverim originale peccatum. Tam quippe imperitos haec tua credis esse lecturos, qui nesciant quam multi ante nos Ecclesiae clarique doctores, sic ista Apostoli verba intellexerint et exposuerint, quemadmodum tota ex ipso initio sui catholica intelligit vel credit Ecclesia: quae doctorum verba si mala sunt, sicut vos dicere non timetis; quomodo ego sum, quaeso te, caput horum et causa malorum; nisi quia tu es caput harum, quas mihi rabiosus ingeris, calumniarum? Nam si sano cerebro considerares humanae vitae miserias, a primis fletibus infantium usque ad extremos gemitus morientium; videres profecto, quod nec ego, nec tu, sed ille Adam fuerit caput horum et causa malorum: quod nolens videre, clausis oculis clamas et justum Dei esse judicium, et non esse originale peccatum. Quae duo inter se quam sint contraria, procul dubio cerneres, non dico si horum malorum caput non esses, quia utique non es; sed si sanum caput haberes, quod habere posses, si doctores sequendo catholicos caput Pelagium non haberes.