CAPUT CV

JUL. Exprimatur igitur vis argumentorum tuorum. Postquam dixit Paulus, quia multo magis abundasset gratia Salvatoris ad medendum, quam praevaricatio primi hominis ad nocendum, sequitur: Et non sicut per unum peccantem, ita est et donum: nam judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Quod tu

“delictum unum ad condemnationem sufficiens, originale esse”

contendis,

“in omnes”

videlicet

“homines pertransiens: gratiam autem ideo ex multis delictis in justificationem dici, quia non solum illud unum solvit, quod originaliter trahitur, sed etiam caetera quae in unoquoque homine motu propriae voluntatis adduntur.”

Ad quod confirmandum paulo post argumentaris, quia si hoc unum delictum ad condemnationem sufficiens Apostolus dixisset imitatione susceptum, addere debuisset, omnes homines ad condemnationem non per unum ire delictum, sed per multa sua quaeque voluntate commissa. In quibus quoniam elaqueandus est Apostoli sermo a cassibus Manichaeorum; ut sit attentus lector, admoneo. Ais ergo secundum nostrum sensum, quo asseritur prima culpa formam praebuisse peccantibus, debuisse Apostolum, sicut gratiam ex multis delictis in justificationem dixit operari, ita ex multis peccatis dicere regnasse mortem. Porro hoc argumento contra te omnino luctaris: convinco enim secundum dogma tuum, inconsequenter Apostolum pronuntiare, Gratia autem ex multis delictis in justificationem, qui dixerat, Ex uno peccato judicium in condemnationem. Ut enim egredientes de nostris finibus, in vestra regione versemur: si libertas arbitrii primo est eversa peccato, et in omni deinceps hominum genere manca adeo remansit, ut non sit ei possibile nisi tantummodo malum facere, non autem habeat in facultate electionem partis alterius, id est, recedere a malo et facere bonum; sed iniquitatis necessitate depressa appetentiae criminum parere compellitur: si perrupta omni lege justitiae, facta sunt naturalia quae fuerant voluntaria; si lex peccati habitat in membris, quae tyrannidem in imaginem et opus Dei, nuptiarum verecundia et jucunditate sortita est; si frutex diaboli in visceribus pangitur ante animam, et cum incrementis naturalibus adolescit, frondescit, et pestifera fruge ingravescit: si haec, inquam, ut dicitis, una primi hominis culpa progenuit; consequentius dicitur ex uno delicto in condemnationem genus ire mortalium, quam ex multis delictis gratiam liberare; ut magis proprie intelligatur dici posse haec gratia ex uno delicto liberare, quos liberat. Nulla enim alia motu propriae voluntatis adduntur, si omne malum, fracta arbitrii libertate, exclusa honestate desiderii, infectrix seminum culpa primi genitoris operatur.

AUG. Unde fieri potest ut homo qui conaris apostolica verba pervertere, possis loqui nisi perverse? Nam utique, cum ad illud delictum, quod generatio trahit, usus voluntatis accesserit, quem non habent parvuli, in multas et varias cupiditates arbor multorum pullulat peccatorum: quod antequam fieret, etiam ipsum unum trahebat ad damnationem, si ante voluntatis usum parvulus finiret hanc vitam. Neque enim quia major damnatio debetur jam magno et multiplicato malo, ideo nulla parvo et nondum multiplicato debebatur. Quomodo ergo regeneratio, quae multiplicatum per usum voluntatis malum tollit, non plus praestat, quam nocuit generatio, quae hujus quamvis magni et multiplicis mali, nondum tamen auctum, et nondum multiplicatum traxit initium, quod solum sine ulla pullulatione remaneret, si nullus voluntatis usus, quo augeretur et multiplicaretur, accederet? Voluntas autem, antequam bonae libertati ad operandam veram justitiam gratia Dei subveniente reddatur, multis aliis etiam causis, praeter originis vitium, movetur ad peccandum, vel non movetur; unde fit ut ipsi impii quibus vel nondum subvenit, vel nunquam subventura est gratia, quae justificat impium, alii magis, alii minus peccent. Judicium ergo ex uno in condemnationem, quia damnantur et hi qui unum illud generatione traxerunt: gratia autem ex multis delictis in justificationem, quia non solum illud cum quo nascitur homo, sed quidquid aliud delictorum voluntatis usus illi malo addidit, tollit. Haec est apostolicorum verborum catholica veritas, quam nulla haeretica loquacitate depravas, quantalibet nos prolixitate vanitatis et loquacitatis exerceas.