|
JUL. Ac per hoc, si est naturale peccatum tantorum auctor
malorum, gratia Christi nequaquam multa delicta donando
justificationem operatur: sed uni peccato indulgendo negotium
benignitatis exsequitur; quod cum se spondet acturam, fidem faciet
promissis, si haec quae dicuntur per peccati vulnus invecta curaverit:
caeterum si et post remedia quae detulit, eadem tamen diabolicorum
morborum series perseverat; voto ejus gratificatio, praesumptioni
venia debetur, quia ad curandum innatas pestes virtus ei defuit, non
voluntas.
AUG. Jam responsum est: intellige, et tace. Aliter gratia
certantem facit, atque adjuvat; aliter victorem sine hoste ullo, vel
externo, vel interno, in aeterna pace conservat: ista laboriosa
militia est in praesenti saeculo, illa beata requies in futuro. Sed
si tu cum vitiis carnalibus in te ipso bellum non geris, erubesce: si
geris, obmutesce.
|
|