|
JUL. Quid igitur hac disputatione confectum est?
Sensui videlicet tuo et Apostolo non convenire. Apostolus enim ait,
multa delicta gratiae liberalitate donari: dogma vero tuum asserit,
unum peccatum naturale, quod legem peccati vocas, in cunctis hominibus
desideria iniquitatis effingere. In absoluto itaque est, a te naturam
quae est opus Dei, ab illo argui voluntatem. Non autem aliter
prorsus eloqui debuit, quam elocutus est, id est, ex uno
condemnationem fieri posse peccato: quia et primus ille homo per unum
peccatum delinquendi praebuit exemplum; et sicut illi ipsi ad
condemnationem una praevaricatio abundavit, sic etiam caeteris ad
reatum una potest culpa sufficere. Propter quod Ecclesiastes, Qui
in uno peccaverit, multa bona perdit (Eccle. IX, 18); et
Jacobus, Si totam legem observaveris, offendas autem in uno, factus
es omnium reus (Jacobi II, 10).
AUG. Ergo peccatum Adae ipsum solum laesit, non et genus
humanum. Non enim in tantum eris absurdus, ut dicas, peccato ejus
laesos esse vel laedi homines nescientes, vel non credentes utrum
fuerit, et quid egerit: quia etsi nescientes homines aliquid
imitantur, eo tamen peccato laedi et fieri peccatores, quod ante
annorum millia factum esse nesciunt, nimis insipienter dicis; nisi hoc
peccatum ad omnes generationes transisse fatearis. Dicentes autem quod
Adae peccatum ipsum solum laeserit, et non genus humanum, nisi
damnaret Pelagius, damnaretur ab eis judicibus, qui Manichaei utique
non sunt.
|
|