|
JUL. Gratia vero Domini Jesu Christi non est ita
data, ut per singula peccata, quasi per singula vulnera, singula
quoque indulgentiae remedia provideret, diversisque baptismatibus
peccatis variis veniam praeberet: sed pro efficacissimae potestate
medicinae, quae criminibus, id est, malae voluntatis operibus
admovetur, ita communiter subvenit, ut diversas species reatuum unius
vi consecrationis abstergat.
AUG. Quomodocumque dicas datam gratiam Domini Jesu Christi,
separas ab ea parvulos, quos ea salvos fieri negas: ut scilicet vobis
ipsa vocabula pro vestro arbitrio dividentibus, Christus ad parvulos
pertinere videatur propter regnum Dei, quo nonnisi baptizatos posse
pervenire conceditis; Jesus autem sit ab eis prorsus alienus, quoniam
non in illis operatur, unde hoc vocatur. Scriptum est enim, Vocabis
nomen ejus Jesum; continuoque causam subjiciens, quare Jesum: Ipse
enim salvum faciet, inquit, populum suum a peccatis eorum (Matth.
I, 21). Quod in parvulis fieri negantes, et a nomine Jesu
illos, et ab ejus populo separatis: et audetis indignari, quod vos
potius ab eodem populo separamini? Quantum autem attinet ad delicta
voluntaria, sicut ex multis judicium mittit in condemnationem, sic ex
multis gratia in justificationem. Quare ergo dictum est, Judicium ex
uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in
justificationem; nisi quia hoc loco non est opposita voluntati
voluntas, aut imitationi imitatio; sed generationi regeneratio?
Sicut enim generatio judicium habet ex uno in condemnationem; ita
regeneratio gratiam ex multis delictis in justificationem. Clarum est
quod voluit intelligi Apostolus: vos si subditas aures aperiatis,
contentiosa ora claudetis.
|
|