CAPUT X

JUL. Haec in utroque sexu positos inimicos nostros urtica commovit, quae olim quidem vitio malae consuetudinis mordax, tamen exhortationum salutarium velut quibusdam curabatur unguentis.

AUG. Urtica pungente prurit, sed qui libidinem laudat. Si autem propter malam consuetudinem, sicut sapis clamat homo, Non quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 19): certe vel in isto fatemini humanam voluntatem vires bonorum operum perdidisse, cui nisi divinae gratiae subveniat adjutorium, quid ei prodest copiosum et ornatum cujuslibet exhortantis eloquium?