CAPUT CIX

JUL. Prudenter ergo, cum de Adam loqueretur, nominavit unum peccatum, quod voluit intelligi formam praevaricationis fuisse: ideo, inquam, unum et non multa memoravit, quia sciebat unum tantum Adae peccatum in legis historia contineri. Gratiam vero ex multis delictis in justificationem, imbutos a se laudavit emittere, ne beneficii pauperis suspicio nasceretur: et si dixisset, Gratia ex uno in justificationem; non tam omnia videretur abolere, quam singula. Quod ergo praemisit unum peccatum, fidem servavit historiae: quod subdidit, ex multis gratia in justificationem, munificentiam mysterii commendavit et copiam.

AUG. Quid autem opus erat ut de Adam loqueretur, cum Christi gratiam commendaret; nisi quia per illum generatio, per istum regeneratio est?