CAPUT CX

JUL. Quae expositio, ut rationi concinit, ita vos destruit: hoc enim ipso confiteri tibi necesse est, in omnibus superioribus verbis Apostolum de peccato Manichaeae traducis non locutum, quando in commemoratione gratiae multa absolvi peccata monstravit.

AUG. Manichaeos tu adjuvas, quibus inducendi aliam naturam malam das locum, negando in originali malo esse causam miseriae parvulorum: quam miseriam in paradiso utique non haberent, si perseverante ibi naturae humanae rectitudine ac beatitudine nascerentur.