|
JUL. De istorum enim peccatorum genere, quae multa esse,
et dimitti omnia per gratiam commendavit, ostendit se etiam illud unum
superius dixisse peccatum: tu autem haec multa ea consentis esse, quae
committuntur ab unoquoque homine motu propriae voluntatis: et illud
ergo unum de eodem genere est.
AUG. Simul cum illo uno, dico esse multa, non praeter illud:
potest autem et hoc recte dici de eodem genere esse, si ad originem
referatur; quia et ipsum ex primi hominis voluntate manavit, quando
illius peccatum intravit in mundum, et per omnes homines pertransiit.
|
|