CAPUT CXII

JUL. Ut intelligatur ab unoquoque motu propriae voluntatis attractum; et jam non fecunditas seminum, sed studiorum pravitas arguetur. Caeterum si illud unum originale voluisset intelligi, non utique in sequentibus peccata multa dixisset, quae per gratiam dimissa testatur.

AUG. Quare non dixisset, nisi quia hoc volunt Pelagiani? sed non vult veritas, qua Pelagiana redarguitur novitas, et vincitur vanitas. Multa enim delicta, ex quibus gratia mittit in justificationem, simul cum illo uno multa sunt; ex quo uno judicium, etiamsi alia non addantur, mittit in condemnationem. Sic ergo Adam unum delictum potuit generatis inserere, Christus autem regeneratis multa dimittere; quoniam plus iste profuisse, quam ille nocuisse monstratur.