CAPUT CXIII

JUL. Et quamvis quae acta sunt, ad defensionem veritatis exuberent: tamen ad ea quae inferimus, ut sit lector intentus, admoneo. Apparebit enim irrefutabiliter, nihil in his locis apostolum Paulum de natura, sed de conversatione mortalium disputasse: vim nempe gratiae Christi et peccati primi e regione constituens, comparansque effectus utriusque, laboravit ostendere, magis Christi profuisse mysterium, quam primi hominis nocuisse peccatum. Id autem docuimus in sensu traducis non posse constare. Ut ergo multa quae enumeravit, ita hoc peculiariter ad laudem voluit gratiae pertinere, quod ait, Judicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem vitae. Quod hoc modo naturalis mali assertor exposuit:

“Ideo,”

inquit,

“ex uno in condemnationem, quia sufficiens est illud unum peccatum, quod originaliter trahitur, ad condemnationem ducere, sicut ducit parvulos, qui ex Adam nascuntur, si in Christo non renascantur; etiamsi alia peccata nulla sint. Gratia autem ex multis delictis in justificationem; quia non solum illud dimittit, quod originaliter trahitur, sed etiam caetera quae ab unoquoque, motu propriae voluntatis adduntur”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 46). Ecce professus es, licet impietate Manichaea, esse quidem naturale peccatum, verumtamen unum, ob quod ais nascentes debere damnari.

AUG. Qui dixit,

“Omnes sub peccato nascimur”

(Ambros. lib. 2 de Poenit., cap. 2 vel 3), Manichaeus non erat. Sed vos, responde quid sitis, qui tot imagines Dei, sine ullius peccati merito, separatis a regno Dei, negatis damnari judicio Dei, et facitis duas aeternas felicitates, unam quae sit in regno Dei, alteram quae sit extra regnum Dei: dicite, obsecro, In ea felicitate quae extra Dei regnum erit, ullusne regnabit, an nullus? Si nullus, liberior erit procul dubio sine ullo rege illa felicitas: si vero ullus in ea regnabit, quis erit rex imaginum Dei, qui non erit Deus? Porro si deus erit, vos introducitis alterum deum; et me dicitis Manichaeum? Quod si Deus ipse ibi regnabit, cujus illae imagines sunt; etiam ipsae imagines ejus in veri Dei sui regno felices erunt. Et ubi erit, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5)? An tandem aliquando extra regnum Dei in felices futuros fatemini parvulos non renatos? Dicite ergo hujus infelicitatis meritum, verbosi et contentiosi, qui negatis originale peccatum.