|
JUL. Proba ergo, hoc in eis, quod gratiae Christi
apostolus Paulus adscripsit, impleri, videlicet ut ex multis delictis
justificationem operetur, id est, ut justitiam peccatorum plurium una
semel remissione contribuat: aut ergo doce parvulos multis obnoxios
esse criminibus, ut eis quoque illud persuadeas convenire, in quo
laudem munificentiae Christi Apostolus collocavit, ut ex multis eos
constet liberatos esse peccatis; aut confitere, Paulum nihil in his
locis de parvulis, nihil de hominum disputasse natura, quando ea
dimitti gratiae liberalitate testatus est, quae te quoque annuente
nequeunt in nascentibus inveniri.
AUG. Quid est quod loqueris, quid est quod tibi obstrepit
loquacissima vanitas, ne intret in aures tuas manifestissima veritas?
Utique Jesus, qui ex multis delictis salvum facit populum suum, non
praetermittit etiam originalia singula parvulorum; quia in eisdem
multis et ipsa sunt.
|
|