|
JUL. Gratia, inquit, ex multis delictis in
justificationem. Tu parvulos non plus quam uni obnoxios dicis esse
peccato. Vides ergo in eorum persona laudem gratiae claudicantem ;
quia non invenit multa peccata, quorum remissione laudetur. Quod
dixit itaque apostolus Paulus, Gratia autem ex multis delictis in
justificationem, falsissimum esse in parvulorum statu proditur. Quo
hinc tu igitur conaberis exsilire ? Procul dubio dicturus es (hunc
enim sensum tuum superior sermo patefecit), hoc quod ait Apostolus,
Gratia autem ex multis delictis in justificationem; apud homines
perfectae aetatis impleri, qui multis delictis per motum propriae
voluntatis convincantur obnoxii, in parvulis autem non ex multis, sed
ex uno delicto fieri justificationem.
AUG. Non erat magnum ut intelligeres ab hac justificatione, quam
Salvator ex multorum delictorum dimissione suis confert, vos potius
subtrahere parvulos, quibus nullum peccatum remitti posse contenditis:
non autem nos, qui cum dicimus per unum peccantem missos omnes in
condemnationem, nullam excipimus aetatem; quia hoc delictum etiam
majoris aetatis homines habent: itemque cum dicimus ex multis delictis
justificare gratiam, nullam nihilominus excipimus aetatem; quoniam qui
multa peccata dimittit (quo multorum nomine utique omnia
intelliguntur), profecto ulla non praetermittit, hoc est, nec
pessimorum plura, nec aliquorum pauciora, nec singula parvulorum.
Hoc ergo ut videretis, non erat magnum, nisi invideretis parvulis
medicum Christum, eumque illis Jesum prorsus esse nolletis, horrenda
impietate, mira caecitate, blasphema loquacitate. Quid est autem
insanius, quam velle gratiam Christi ad eos tantummodo pertinere,
quorum sunt multa peccata? Hac quippe ratione, vel potius mentis
excaecatione, non solos huic gratiae subducitis parvulos, quos nullum
ex origine reatum trahere existimatis, sed omnes omnino qui multa
peccata non habent: quoniam sic putatis intelligendum quod ait
Apostolus, Gratia autem ex multis delictis in justificationem
(Rom. V, 16), ut ad istam gratiam nemo pertineat, nisi cui
dimittit multa peccata. Ac per hoc, quoniam nullum peccatum, sicut
opinamini, parvulus habet, profecto cum creverit, et peccare jam
coeperit, non dico si pauca peccata, sed si adhuc unum forte
commiserit, et ad Christi Baptismum venerit, nullo modo ad istam
gratiam pertinebit; quia non ex multis delictis in justificationem
mittitur, sed ex uno. Puto quod non usque adeo cordis in vobis
praevalet surditas, ut vos haec tanta erubescere non compellat
absurditas. Porro, si pertinet ad istam gratiam etiam cui unum
peccatum dimiserit; sic dixit Apostolus, Gratia ex multis delictis
in justificationem, ut totius populi peccata voluerit, qui per illam
justificatur, intelligi, aliis illic habentibus plura, aliis
pauciora, aliis etiam singula, quae utique multa sunt omnia.
|
|