|
JUL. Verum tali expositione, qua quidem nec pervertere
sensum, nec subfugere valebis, tamen non solum praestigias tuas, sed
etiam illius, quam in nos inflammabas, figmentum invidiae perdidisti.
Graviter quippe nos in fidem commisisse jactabas, qui dicimus gratiam
quidem Christi uniformiter esse tradendam, nec debere verba ejus et
instituta concuti; sed aequaliter cunctis a se imbutis adoptionis et
sanctificationis et promotionis dona conferre: verum non omnes
accedentes in unis reatibus invenire; sed eos quidem qui propria
voluntate peccaverint, sine cujus opere nullum potest esse peccatum,
liberare de reatu, et de malis facere bonos; innocentes autem infucata
primaevitate felices, pro nullo operae malae voluntatis arguere, cujus
apud eos novit experientiam non fuisse?
AUG. O dementiam singularem! Hoc disputare est, an insanire?
Cum miseria se natos esse parvuli flendo testantur, quos non vis
Christum habere Jesum; et felices eos dicis, quos tamen ejus non
admittis in regnum: quod regnum si christiana charitate diligeres, ab
illo separari magnam esse miseriam judicares.
|
|