|
JUL. Sed de bono facere meliores: atque ad unum
quidem collem omnes, quos susceperit, sanctificationis evehere, sed
non omnes in eadem vitiorum palude deprehendere; verum alios invenire
in statu innocentium, alios in studiis noxiorum. Hoc ergo quia
dicimus, quod fidei sanitate, praesidio rationis, atque
intelligentiae pietate munitur, per quod et Christi gratia jure
laudatur, nec Deo applicatur ullus reatus; tu dicis auctoritatem
nutare Sacramenti, atque acumine pistillo omni obtunsiore asseris,
auferri auctoritatem gratiae, nisi ei calumniandi flagitium
adscribatur, nisi justitiae instituta perverterit, nisi his qui
scientiam non habent, alienae conscientiae crimen impegerit; postremo
nihil eam efficere, si non in omnibus uniformiter praedicetur operari.
AUG. Quid est quod acumen, non meum, sed omnium catholicorum
disputatorum, cum quibus inconcussum teneo, quod frustra labefactare
conamini, pistillo comparandum putasti? An quod vos fragiles
conterat, sentire coepisti ? Et tamen qui velut defensione justitiae
Dei niteris, ut evertas quod de parvulorum non regeneratorum
damnatione tota Christi sentit Ecclesia, nunquam dicturus es grave
jugum super parvulos unde sit justum, si non trahunt originale
peccatum. Nec advertis, vos potius pervertere instituta justitiae,
et hoc omnipotentis Dei, a quo vel sub quo istam poenam sine ullo
merito innumerabilibus omnium hominum millibus, hoc est, imaginum
Dei, a die exitus de ventre matris eorum, dicitis irrogari.
Postremo, nunquam dicturus es, unde sit justum ut parvuli nulla sua,
nulla plerumque etiam suorum culpa, sine Baptismate mortui, a
parentibus et propinquis fidelibus separentur, et ad Dei regnum non
admittantur, nec inter vasa facta in honorem, sicut alii parvuli
baptizati, sed inter vasa facta in contumeliam (quia nullum est
tertium genus vasorum), sine ullis malis meritis deputentur.
Displicet enim haereticae prudentiae vestrae, quod catholica fides
credit, posteaquam ierunt omnes ex uno in condemnationem, in aliis
fieri misericordiam gratiae, in aliis judicium veritatis manere, per
investigabiles Domini vias, quae universae sunt misericordia et
veritas (Psal. XXIV, 10).
|
|