CAPUT CXVIII

JUL. Id ergo totum, per quod stultitia sordentes decipiebas animos, tua expositione evanuisse manifestum est.

AUG. Evanuisti, sed tu, qui videre vel confiteri non vis remissionem peccatorum etiam ad illos pertinere, qui unum habent: ad quam medicinalem gratiam non pertinent parvuli, si nullum habent: quos impie necatis, quia eis salvatorem negatis.