|
JUL. At nunc postquam pro medicamine coepit offerri, et
delectationi accessit auctoritas, ut consensu pene mundi, membripotens
regina mentium, expugnatrix honestatis, et invicta animorum omnium
captivatrix turpitudo baccharetur: nobis quanto honestior, tanto
durior tuendae veritatis causa facta est. Quia contra praecipites
populos et suis remediis infensos, non multum valet raritas oratione
medicantium. Quid igitur? horumne intuitu, receptui canere
debebimus, et contumelias nostras ultum ire silentio, ac de
conscientiae portu aliorum ridere naufragia? Verum contradicit huic
odio, primo benignitas quam generi debemus humano; deinceps spes,
fides, quam habemus in Deum, qui extra id quod frequenter desperatas
temporum levavit ruinas; constantiam tamen quam usque ad mortis horam
exerceri voluit, etiamsi nullus in praesentiarum sequeretur effectus
aeterna remuneratione donavit.
AUG. Quomodo levat Deus ruinas malarum voluntatum (per quas
utique tempora vituperantur, quando recte vituperantur), nisi bonas
voluntates operando in cordibus hominum? Aut si possunt, ipsae se
levent, sicut dementissime sentiendo, magna ruina facti estis. Unde
pro vobis ipsum rogamus: atque utinam sic etiam de te, quemadmodum de
fratre Turbantio, nos exaudire dignetur.
|
|