CAPUT CXIX

JUL. Nam cum Apostolus pronuntiat, Gratia autem ex multis delictis in justificationem, et hoc tu dicis in parvulis quidem non posse constare; in illis autem, qui jam perfectae aetatis sunt, solis ideo impleri, quia ad unum illud alia quoque motu propriae voluntatis addiderint; confiteris sine dubio, diversam esse operationem gratiae pro diversitate venientium. In his quippe, qui motu propriae voluntatis utuntur, suppetit ei materia gloriandi; quia ex multis criminibus in justificationem, quos adoptarit, educit: in parvulis autem, secundum te, jejunius, angustius, exilius, nec virtute magna, nec medicina idonea, nec honestate salva, nec pudore securo, unum illud peccatum se promittit auferre, quod nec debuit imputare; et ex hoc uno, quos liberat, in justificationem conatur emittere.

AUG. Jam responsum est: eadem multum dicis, non inveniendo quid dicas. Cum dicitis nullum peccatum parvulis imputandum, injustum facitis Deum, qui eis grave jugum a die exitus de ventre matris imposuit (Eccli. XL, 1). Quod etsi Scriptura non diceret, quis tam caecus est mente, qui non videat miseriam generis humani a fletibus incipere parvulorum? Injustam facitis etiam Dei legem, quae octavo die non circumcisi animam damnat infantis (Gen. XVII, 14): vanum quoque judicatis esse praeceptum, ubi sacrificium pro peccato, infante nato, jubetur offerri (Levit. XII, 6 et 7). Si autem reatus iste originis, et Scriptura sancta proditur, et ipse se prodit; etiam hoc peccatum inter illa est multa peccata, ex quibus justificat gratia, quae parvulos quoque ex hac miseria beatificat. Et hoc non in isto saeculo, quod universum Deus hominibus voluit esse poenale, ex quo primos homines foras de paradisi felicitate dimisit; sed in futuro aeterno, unde nunc Christus membris suis sancti Spiritus pignus impertit.