|
JUL. Confessus es ergo aliter operari gratiam in
majoribus, aliter in minoribus. Nec quidquam putes responsioni tuae
relictum loci, si inferas, magnam quidem, sed in remissione
peccatorum esse distantiam; ut etsi unum peccatum, tamen inveniat quod
remittat. Verum nihil hac argumentatione promoves: neque enim refert
in qua specie varios unius gratiae fatearis effectus, dummodo varios
posse esse fateare.
AUG. Aliud est varios effectus gratiae dicere, quia et Scriptura
sancta multiformem dicit gratiam Dei (I Petr. IV, 10); et
aliud est gratiam remissionis peccatorum parvulis denegare, eosque in
Ecclesia veritatis, si non eruuntur de potestate tenebrarum,
mendaciter exorcizari exsufflarique contendere, cum magna injuria
Creatoris, si non indigent auxilio Salvatoris, ut de potestate
deceptoris eruantur.
|
|