CAPUT CXXI

JUL. Ego enim hoc contentus sum, quod mihi es tu dare compulsus, quia quod praedicavit Apostolus in liberalitate gratiae, non possit cunctis aequaliter aetatibus convenire: tu si quid attuleris, quod et in prima nascentium aetate remissionem confirmes exsequi; illud tamen non admovisti, quia non compleatur in parvulis unde Apostolus gratiam Christi pronuntiavit esse laudabilem. Nam cum medicinam mysterii, peccato primi hominis, quem formam fuisse docebat, sequentibus anteferret, ait, Judicium ex uno delicto in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Illud ergo per quod praetulit gratiam, quia ex multis videlicet delictis justificationem operatur, nec secundum te constat in parvulis; atque ad hoc, quamvis reluctareris, attractus es, ut non aequaliter in diversis aetatibus gratiam faterere versari.

AUG. Jam responsum est: vana loqueris. Gloriosa est gratia Dei, etiam cum dimittit singula quorumque peccata; quia et ipsa singula ad eam multitudinem pertinent peccatorum, ex qua justificat homines qui salvum facit populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21): ad quem populum dignissime non pertinetis, quia parvulos ad eum pertinere non vultis.