CAPUT CXXII

JUL. Quod cum receptum est a te, apparuit nullam fuisse necessitatem naturae humanae calumniam concitandi, ob hoc solum, ne Baptismatis magis gratia varios habere pro aetatibus diceretur effectus. Quo persuasionis colore sublato, si quid nervorum habes, si quid ingenii, si quid virtutis, annitere probare naturale peccatum, quod vides ratione, auctoritate, aequitate destructum. Quo enim es deceptus intuitu, ut commixtionem corporum, quam Deus instituit, et conciliatricem ipsius commixtionis voluptatem sexuum, quae tam in hominibus quam in pecoribus vigens, auctorem suum eum quem corporum indicat conditorem, diaboli opus et fruticem vocares?

AUG. Erubesce: tu es ille laudator libidinis. Erubesce, inquam: libido ista, quae tibi multum placet, contra quam necesse est ut pugnet, qui non vult ei sollicitanti consentiendo perpetrare peccatum, non erat in paradiso ante peccatum. Aut ergo nulla ibi erat, aut voluntatem mentis nec praecedebat, nec excedebat. Non est talis modo: hoc in se ipso sentit omnis homo; et tu homo es. Cohibe renitendi studium, et agnosce vitium unde trahitur originale peccatum. Hoc in hominibus propagatis invenerunt nuptiae, non fecerunt: hoc necessitate utuntur, castitate bene utuntur, idcirco nulla ratione culpantur. Hoc in pecoribus ideo non est malum, quia non in eis caro concupiscit adversus spiritum: quod malum in hominibus sanandum est bonitate divina, non humana vanitate laudandum.