CAPUT CXXIII |
JUL. Quae autem ratio fuit, ut primo innocentiam crimine sauciares alieno, dehinc rem studiorum miscere seminibus conareris?AUG. Eadem per eadem dicis: sed procul dubio sunt vana quae dicis. Natura bona sunt semina, sed vitiantur et semina, eisque vitiatis propagantur et vitia. Saltem species te corporum doceat, quorum cum sit opifex summe bonus et nullo vitio depravatus, vitiosa tamen multa nascuntur: et utique si nemo peccasset, nulla in paradiso talia nascerentur. |